Res novae velutinae

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Res novae velutinae
Annus: 17 Novembris anno 1989 - 29 Decembris eodem anno
Locus: Res publica Bohemoslovaca socialistica
Fortuna: - Casus regiminis communistici in Bohemoslovacia

Res novae velutinae[1] (Bohemice Samotová revoluce, Slovace nežná revolúcia) fuit aetas mutationum politicarum in terra Bohemoslovaca anno 1989 exeunte, quae ad extremum casum regiminis communistici atque transitionem civitatis ad democratiam adduxerunt. Hae mutationes etiam dissolutione regiminum orientalium ab Unione Sovietica rectarum et indignatione crescenti plurrimorum civium situationis? politicae oeconomicaeque causa valde acceleratae sunt.

Exceptis eventibus 17 Novembris, cum a militibus securitatis publicae demonstrantes oppugnati fuissent, res novae vi non utebantur neque unica vita amissa est. Propter indolem non violentam "res novae velutinae" nominantur. Quamquam assumptio potestatis sine usu violentiae facta est, mutationes sociales magnae consecuti sunt.

Quis primus nomine "rerum novarum velutinarum" usus sit, non liquet. Sententia Petri Pithart, terminus primum a relatoribus peregrinis adhibitus est.[2] Deinde huius vocabuli significatio et aliis rebus novis, cum potestas sine violentia assumpta essst, attributa est. Etiam adhibetur, verbi gratia, pro rebys novis Georgiae, quae inter res novas coloratas saepius numerantur.

Notae[recensere | fontem recensere]