RIB 1065

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

RIB 1065 ex editione The Roman Inscriptions of Britain est sepulcrum, inscriptione bilingui confectum, in urbe South Shields (iuxta ruinas Arbeiae) anno 1878 repertum hodieque in Castris et Museo Arbeia ostentatum:

D[is] M[anibus]•REGINA•LIBERTA•ET•CONIUGE
BARATES•PALMYRENVS•NATIONE
CATVALLAVNA•AN[norum]•XXX
רגיןאבתחריברעתאחבל

Inscriptio brevis in lingua Palmyrena litteris rgynʾbthrybrʿtʾhbl exprimitur, scilicet Latine "Regina, liberta Baratae, eheu".

Sepulcrum erexit Barates, origine Palmyrenus, ad memoriam uxoris nomine Reginae; illa e populo Catuvellaunorum orta est. Serva fuerat, mox a Barata (ut videtur) liberata et in matrimonium ducta. Annum agens trigesimum mortua est. Barates ipse (si idem homo sit) alia inscriptione commemoratus est, siglo RIB 1171 notata et iuxta Coriam reperta. Coria et Arbeia ad Vallum Aelium stant ad limitem provinciae Britanniae Romanae. Textus sic sonat:

[Dis] M[anibus
Ba]RATHES•PAL
MORENUS•VEXILLA[rius?]
VIXIT•ANNOS•LXVIII

Hic igitur annum octavum et sexagesimum agens mortuus est. Intellegitur a multis Baratam vexillarium alae cuiusdam militum fuisse, a nonnullis mercatorem qui vexilla exercitui Romano praebuerit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain vol. 1 (Oxonii: Clarendon Press, 1965) pp. 356, 385-386
  • D. R. Hillers, E. Cussine, Palmyrene Aramaic Texts (Baltimorae, 1996) p. 54
Historica et critica
  • J. N. Adams, Bilingualism and the Latin Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003) pp. 253-255
  • P. Salway, The Frontier People of Roman Britain (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1965) pp. 60-62 et alibi


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.