Aulus Iunius Pastor Lucius Caesennius Sospes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Iunius Pastor Lucius Caesennius Sospes (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus secundo saeculo fuit. Patria eius Italia fuit, pater Publius Iunius Pastor, mater Caesennia erat. Postea in Familia Caesenniorum adoptatus est. Iunius cursum honorum Romae triumvir monetalis coepit, deinde sevir equitum Romanorum alam duxit. Tum legatus Legioni XIII Geminae imperavit. Iunius quaestor, tribunus plebis creatus est, erat legatus proconsulis Asiae, praetor circa annum 154, legatus Legionis XXII Primigeniae. Anno 159/160 ad usque 161/162 legatus Augusti pro praetore provinciae Belgicae factus est. Anno 163 consul ordinarius erat. Circa annum 165 curator operum locorumque publicorum Romae factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Quintus Iunius Rusticus II et Lucius Titius Plautius Aquilinus
Consul
163
cum
Marco Pontio Laeliano
Successores:
Marcus Pompeius Macrinus et Publius Iuventius Celsus