Quintus Fabius Q.f. Labeo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fabius Q.f. Labeo (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Labeo anno 196 quaestor erat[1] et anno 189/188 praetor et deinde propraetor praefectus classis erat. Primo ad ad bellum contra Antiochum III regem venit atque L naves hostis delevit. Triumphum navale celebravit[2]. Anno 184 IIIvir coloniis Pisauro et Potentia deducendis fuit. Anno 183 consul una cum Marco Claudio M.f. Marcello electus in Liguria certavit et ad usque annum 182 imperio prorogato mansit. Ab anno 180 pontifex fuit et 167 a.C.n. Xvir ad Macedoniam reformandam erat[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIII 42,2
  2. Polybius, Historiae XXI 46,3; Titus Livius, op.cit. XXXVII 60; XXXVIII 39
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus 81; Suetonius, Vita Terentii 4


Antecessores:
Publius Claudius Ap.f. Pulcher et Lucius Porcius L.f. Licinus
Consul
183 a.C.n.
cum
Marco Claudio M.f. Marcello
Successores:
Lucius Aemilius Paullus Macedonicus et Gnaeus Baebius Q.f. Tamphilus