Quintus Baebius Macer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Baebius Macer (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anno 100/101 proconsul Baeticae factus est et anno 103 consul suffectus creatus est. Anno 113 legatus Augusti pro praetore Daciam administravit. Anno 117 etiam praefectus urbi Romae fuit. Quamquam Publius Acilius Attianus praefectus praetorio ei hoc anno suspicavit, ab Hadriano imperatore supplicio affectus non est[1]. Fuit praeterea amicus Plinii Minoris[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scriptores Historiae Augustae, Hadrianus, V 5
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 394