Publius Acilius Attianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Acilius Attianus (natus in Saeculo 1, mortuus in Saeculo 2) vir publicus Romanus fuit qui inter successionem Hadriani inplicabatur. Natus est in Italica in Hispania Baetica, quae est locus natale patris Hadriani, Publii Aelii Hadriani Afri quoque. Cum Afer obivisset anno 86, Attianus et Traianus, futurus imperator et quoque indigenus Italicae, custodes Hadriani agentis decem annos facti sunt. Nihil plus vitae suae scimus antequam praefectus praetorio cum Servio Sulpicio Simili a imperatore iam Traiano electus est.

Simili manente Romae, Attianus comitabatur Traianum inter iter per terras orientes. Attianus adfuit ubi Traianus obiit Selini, Ciliciae in mensi Augusti 117, adiuvitque Imperatricem Plotinam aut persuadendo Traiano corrigere testamentum aut figendo testamentum eius ut firmam successionem Hadriani faceret. Attianus, Plotina et Matidia corpus Traiani ad Seleuciam et tunc retro ad Romam comitanti sunt. Hadrianus saepe consultavit Attianum de auctu suo contra candidatos imperiales ceteros. Hadrianus in autobiographia scripsit Attianum necavisse quattuor ministrales quorum mortes principium imperii Hadriani intricaverunt. Indignans potestam, Hadrianus anno 119 suasit Attianum ut rogaret excipi ab officio. Cum recesserit, admissus in Ordinem Senatorium datusque honorum "ornamenta consularia" est. Reliquus vitae suae notus non est.