Pyrrhus Demas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pyrrhus Dēmas gen. Pyrrhi Demae (Graece Πύρρος Δήμας, Albanice Pirro Dhima); Natus 13 Oct. anno 1971), est ponderum sublator, et ter olympionices.

Demas Chimarrae in Albania Graecis parentibus natus est. In Graeciam anno 1991 emigravit. Pro Graecia primo certatus est inter Olympia Aestiva anni 1992, nomisma aureum adeptus in classe virorum 82.5 km. Ex civitate nativa ornatus est agnomine "Leo Chimarrensis."

Adeptus titulos mundanos annorum 1993 et 1995, Demas vincturus habebatur inter ludos Olympiacos anni 1996 aestivos. Cum quidem vicit, tum gradus praestitutos duos superavit.

Sydneii Olympiis Aestivis 2000 et iterum nomisma aureum retulit, hoc vice in classe virorum 85 kg. Sunt in toto mundo tres sublatores ponderum qui ter aureum meruerint: Pyrrhus Demas, Naim Suleymanoglu Turca, et Acacius "Cachi" Cachiasbili Graecus.

Olympiis Aestivis 2004 Atheniensibus, Pyrrhus erat catervae Graecae vexillifer, et nomisma aeneum in classe 85 kg. meruit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]