Publius Septimius Geta (consul 203)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Publius Septimius Geta (discretiva)

Publius Septimius Geta, filius P. Septimii Getae et e familia equitum Romanorum ortus, urbis Lepcis Magnae provinciae Africae incola, fuit consul Romanus anno 203 et frater maior natu imperatoris L. Septimii Severi. Fuit igitur et avunculus imperatorum Caracallae et Getae.

Cursus honorum P. Septimii Getae partim cognovimus. Fuit decemvir stlitibus iudicandis; tribunus legionis II Augustae; aedilis; anno 185 legatus Legionis I Italicae; proconsul Siciliae; anno 188 legatus Lusitaniae; anno 191 consul suffectus; legatus Moesiae, unde anno 193, fratre ad principatum elevato, Carnunti cum legionibus profectus est ut eo adiuvaveret. Mox fuit legatus Daciarum; quaestor; praetor Cretae et Cyrenes; consul anno 203, anno sequente mortuus est. Moriens perfidiam C. Fulvii Plautiani praefecti praetorio ad fratrem denuntiavit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita (Anglice)


Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Septimius Severus Pertinax Augustus III et Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus
Consul
203
cum
Gaio Fulvio Plautiano
Successores:
Lucius Fabius Cilo Septiminus Catinius Acilianus Lepidus Fulcinianus II et Marcus Annius Flavius Libo