Prumia (monasterium)

E Vicipaedia
Insigne abbatiae Prumiensis
Abbatia cum Basilica S. Salvatoris

Pruma sive Abbatia Prumiensis[1] est monasterium super fluvium Prumia situm, in regione septemtrionale Rhenaniae-Palatinati, quae nunc Eifila vocatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prumia monasterium a Bertrada, proavia Karoli Magni, anno 721 fundatum est in orientali Arduennae silvae parte, loco qui villa prumia dicebatur. Anno 893 monachi Urbarium Prumiense compoisuerunt. Monasterium semper Carolingorum gratia florebat. Toto medio aevo monasterium valde illustris divesques fuit, sed postea praeclaritas diminuit. Anno 1794 monachi a militibus Francicis depulsi sunt et abbatia sublata est.

Homines praeclari[recensere | fontem recensere]

Denarius imperatoris Lotharii I. usque ab anno 840 ad annum 855
  • Pippinus "gibbus" post coniurationem contra patrem Karolum Magnum anno 793 tonsuratus in monasterium Prumiense trusus est.
  • Lotharius I. anno 855, postquam regnum inter filios divisit, in monasterium Prumiense ingressus paulo post obiit et in ecclesia abbatiali sepultus est.
  • Regino abbas Prumiae fuit.
  • Wandalbertus Prumiensis poeta hic monachus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alia nomina Latina: Prumea, Prunna, Prunnia, Promia, Priunciae monasterium (cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3), praeterea: Pronia, Prumia, Brumia (cf. Hofmann, Johann Jacob: Lexicon Universale [.... - Leiden, 1698])

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Einhardus: Vita Karoli Magni[nexus deficit]
  • Einhardus / Kurze, Friedrich / Pertzii, Georg Heinrich: Annales Fuldenses sive Annales regni Francorum Orientalis, ab Einhardo, Ruodolfo, Meginhardo Fuldensibus Seligenstadi, Fuldae, Mogontiaci conscripti ; cum continuationibus Ratisbonensi et Altahensibus, Hannoverae, 1891 | MGH 760
  • Waitz, Georg: Annales Bertiniani, Hannoverae, 1883 | MGH 758