Regino Prumiensis

E Vicipaedia
Wikidata Regino Prumiensis
Res apud Vicidata repertae:
Regino Prumiensis: imago
Regino Prumiensis: imago
Nativitas: 842; Altrip
Obitus: 28 Maii 915; Augusta Treverorum
Patria: Regnum Francorum orientalium

Memoria

Sepultura: Augusta Treverorum

Regino Prumiensis, circa annum 840 natus et anno 915 mortuus, fuit historicus et musicus aetatis Carolingianae, benedictinus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Abbas Prumiensis diu usque ad annum 899 erat; Urbarium Prumiense tunc compositum est. Post annum 900 Augustae Treverorum monasterio sancti Martini praeerat.

Chronicon libri tres Reginonis opus magnum est; in libro tertio res gestae ab anno 892 usque ad 906 descriptae sunt, quarum Regino testis esset. De musica opera conscripsit (Tonarius et De harmonica institutione) et de iure canonico (De synodalibus causis et disciplinis ecclesiasticis).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie