Praesul

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Praesul, praesultor, praesultator (prae + salio) generatim qui in sacris choream ducit, et ante alios salit. Cicero in libro De divinatione commemorat praesulem, servum, qui, dum virgis in circo caederetur, furcam in collo ferens, ad verberum ictus, si modo posset, evitandos identidem saltabat.[1] Praesul etiam potest esse:

  • Princeps Saliorum, qui ancilia per urbem gestantes salire solebant
  • Universim, qui alicui rei praeest, praeses
  • Minus proprie, episcopus Christianus, sive antistes sacrorum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, De divinatione 1.55.9.

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis