Praesidium Beatae Mariae Virginis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Icon Praesidii sacrae Dei genetricis Novogardiae anno 1399 picta

Praesidium vel Velamentum Beatae Mariae Virginis (Graece: Σκέπη τῆς Ὑπεραγίας Θεοτόκου; Lingua Slavica Ecclesiastica: Покро́въ прест҃ы́ѧ бцⷣы, scilicet Latine Sacrae Dei genetricis velamentum) sollemnitas Ecclesiae Orthodoxae est. In Ecclesiis Orthodoxis Graecis diebus 1 et 28 Octobris calendario Gregoriano (vel Neo-Iuliano), in Ecclesia Orthodoxa Russica die 1 Octobris calendario Iuliano (scilicet 14 Octobris calendario Gregoriano) celebratur. Sollemnitas visionem sancti Andreae sali repetit. Nam Andreas Beatam Virginem in Ecclesiam Blachernarum intrantem et supra fideles velamentum suum extendentem vidit. Multa templa orthodoxa Velamento Beatae Virginis consecrantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]