Roman numeral 10000 CC DD.svg

Potestas ignis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Homo erectus, prima species humana nota quae potestatem ignis habuit. Refectio in Westfälisches Landesmuseum in Herne Germaniae in exhibitione anno 2006 ostenta.

Potestas ignis fuit res magni momenti in aspectu culturali evolutionis humanae, quae sivit ut homines victum coquerent et ignem caloris et tutelae causa adhiberent. Ignem facere etiam progressum culturae humanae in obscuras et frigidiores noctis horas sivit, ac tutelam praedatorum et insectorum praebuit.

Indicia latae ignis potestatis ex tempore abhinc annorum circa 125 000 et antea supersunt. Indicia ignis ab Homine erecto contenti abhinc annorum 400 000 late agnoscuntur, nonnullis affirmationibus priorum indiciorum magis magisque receptis.[1][2] Prima ignis a specie generis Hominis contenti indicia definitiva abhinc annorum ab 0.2 millionibus ad 1.7 milliones variant.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Specus Zhoukoudiani, situs hereditatis mundi UNESCO et primus locus qui humanam ignis potestatem in Sinis monstrat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]