Porta Brandenburgensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quadriga aënea supra portam Brandenburgensem eminens
Muri vectigales urbis Berolini, portis duodeviginti muniti, sicut anno fere 1855 stabant depicti. Intra videtur linea murorum vetustissimorum
Forum Parisiense et Porta Brandenburgensis

Porta Brandenburgensis,[1] monumentum Berolini praecipuum, ad limitem occidentalem urbis veterioris stat et iuxta latera occidentalia fori Parisini in regione hodierna Media. Ab horto bestiarum viator ad orientem tendens, via Ebertina transita, per portam et trans forum ambulans in magnam viam sub Tiliis intrabit.

Porta Brandenburgensis annis 1788-1791 aedificata est, architecto Carolo Gotthardo Langhans, iussu regis Borussici Friderici Gulielmi II, qui eodem tempore decessorem Fridericum II commemorare voluit (anno 1786 mortuo) et pacem celebrare qua post Bellum Septennale anno 1763 homines fruebantur. Porta stylo classico descripta est ad imitationem Propylaeorum in Acropoli Athenarum. 26 metris alta surgit, 65,5 m lata, 11 m in transitu. Quinque ostia habet, quorum medium latissimum est. Supra omnia quadriga aënea eminet, a sculptore Iohanne Gottfried Schadow delineata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Porta Brandenburgensis": Felix Mundt, Antonia Wenzel, edd., Berolinum Latinum: Der 1. Stadtführer auf Latein. Berolini: Vergangenheitsverlag, 2011. ISBN 978-3940621429

Vide etiam[recensere | fontem recensere]