Porlock

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Porlock (Somersetensis comitatus)
Porlock
Porlock
Oppidi collocatio in comitatu Somersetensi

Porlock est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1366;[1] in mercatibus medio saeculo XIX celebratis (ter annuatim, diebus Iovis ante 13 Septembris, 11 Octobris et 12 Novembris) venditabantur boves et oves, hae praesertim varietatis parvioris Porlocks nuncupatae.[2]

Oppidum bis in Chronicis Anglosaxonum refertur. Anno fere 917 "piratae" Vicingi, ducibus Ohtor et Hroald, e Britannia Minore manicam Bristoliensem invaserunt; ab Herefordiensibus et Glocestriensibus repulsi ad Porlock et iuxta Watchet noctu furtim descenderunt, unde ab incolis debellati in insula vel Flat Holm vel Steep Holm refugium reppererunt: ibi alimentis carentibus multi mortui sunt.[3] Haroldus Godwini filius, rex futurus, anno 1052 cum septem navibus ex Hibernia portum Porlock aggreditur et vastavit.[4]

Dovery Manor, domus saeculi XV in oppido Porlock visus
Piscariorum casae iuxta portum in vico West Porlock sitae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
  2. Lewis s.v. "Porlock"
  3. Chronica Anglosaxonum Ā anno 918 (insula Bradan Relice), D anno 915 (insula Steapan Reolice) et similiter B et C
  4. æt Port locan: Chronica Anglosaxonum E anno 1052 (in recensionibus aliis nomen Porlock non reperitur)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Porlock spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!