Pons Roberti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Pons Roberti
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Numerus incolarum: 2 624±1
Zona horaria: UTC

Pons Roberti (Anglice Robertsbridge) est oppidum Sussexiae Orientalis Angliae situm circa 2 600 incolarum. Flumen Rother oppidulum perfluit et prope est Castellum Bodiam vetus, anno 1385 aedificatum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidulum fundatum sit anno 1176 quando abbatia Cisterciensis Abbatia Pontis Roberti ab abbate Roberto Sancti Martini (Anglice Robert de St Martin) ibi condita est. Mercatus hic agendus anno 1198 a rege Ricardo I per documentum approbationis approbatus est, qua documento oppiduli nomen prima vice videmus; Robertsbridge in lingua Anglica media et nomen Latinum Pons Roberti. Abbatia anno 1538 dissolvebatur, sed oppidulum utique divulgabatur.

A villis existentibus veterrimis Ponte Roberti, multae ab eis saeculum quartum decimum et saeculum quintum decimum ascribuntur, sicut domus publica The Seven Stars Inn in historica via High Street. In Ponte Roberti Codex Pontis Robertis quoque est, anno 1360 scriptus, codex musicus qui musicam maturissime superviventem primum claviaturae confectus continet.

Institutiones publicae[recensere | fontem recensere]

Habemus Robertsbridge Community College, collegium primum in mathematica et computatro et minimum in comitatu Sussexia Orientali. Schola secundaria quoque est, et pro schola primaria est e.g. Salehurst Church of England Primary, quod iudicium bonum habet.

Athletica[recensere | fontem recensere]

Inter societates athleticas Ponte Roberti sunt Robertsbridge RUFC, harpastum, et Robertsbridge Cricket Club, pila clavaria.

Transitus[recensere | fontem recensere]

Oppidulum stationem ferriviariam habet, nomine Statio Ferriviaria Pontis Roberti, quae cum sua prima ferrivia ab Hastingia ad Londinium currit. Via utilis A21 per Pontem Roberti it, quod aliquando problemata cum retardationibus transportationis habet. Inauguratio viae regubernabilis Ponte Roberti anno 1989 oppidulum commeatum assiduum dabat.

Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Roberti spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!