Pohiva Tuʻiʻonetoa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Pohiva Tuʻiʻonetoa
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Iunii 1961;
Patria: Tonga

Officium

Officium: finance minister
Munus: politicus, Certified Public Accountant

Consociatio

Factio: Democratic Party of the Friendly Islands

Pohiva Tuʻiʻonetoa (natus die 30 Iunii 1961)[1] est politicus Tongae. Rationarius factus est iuxta instituta artis rationariae Novozelandense et Australianum. Alumnus est universitatis Monash in Australia et alumnus longinquus seminarii Fidei Lutheranorum in Civitatibus Foederatis. Inspector rationum generalis regni Tongani ab anno 1983 usque in 2014 meruit. Legatus est parlamento Tongano a mense Novembri 2014. Mox minister a vectigalibus creatus est, primo ministro Achille Pohiva. Cui successor die 9 Octobris 2019 ipse primus minister Tongae factus est. A die insequenti etiam minister a rebus externis fungitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita Vicipaedia Francogallica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Tongani