Achilles Pōhiva

E Vicipaedia
Wikidata Achilles Pōhiva
Res apud Vicidata repertae:
Achilles Pōhiva: imago
Achilles Pōhiva: imago
Nativitas: 7 Aprilis 1941; Fakakakai
Obitus: 12 Septembris 2019; Auckland City Hospital
Patria: Tonga

Samuel Achilles seu vulgo Samiuela 'Akilisi Pōhiva (die 7 Aprilis 1941 natus; mortuus die 12 Septembris 2019[1]) fuit politicus Tongae.

Olim magister ludorum, Achilles Pōhiva alumnus est universitatis Pacifici Australis apud quam postea lector fuit. Democratiam in Tonga multos annos suadebat, nonnunquam maiestatis seu tumultus accusatus, semper autem liberatus. Legatus est apud parlamentum Tonganum ab anno 1987. Primus minister a die 30 Decembris 2014 usque ad mortem meruit. Ab eodem die minister a rebus externis erat, sed hoc munus Siaosi Sovaleni die 6 Martii 2017 suscepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud parlamentum Tonganum
  • Vita apud ministerium informationis Tonganum
Ministri rerum externarum Tongani
  1. "Tongan PM 'Akilisi Pohiva dies, aged 78". RNZ. 12 Septembris 2019 .