Tupou VI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Tupou VI
Res apud Vicidata repertae:
Tupou VI: imago
Nativitas: 12 Iulii 1959; Royal Palace
Patria: Tonga

Tupou VI (natus die 12 Iulii 1959 nomine ʻAhoʻeitu ʻUnuakiʻotonga Tukuʻaho), alumnus scholae Leysianae et universitatis Angliae Orientalis, est rex Tongae. Diadema ei impositum est die quarto Iulii 2015.[1]

Vita ante regnum[recensere | fontem recensere]

Tupou VI est frater minor natu Georgii Tupou V filiusque quartus Tāufa'ahau Tupou IV regis. Anno 1982 ad classem Tonganam accessit, et 1987 capitaneus factus est. Annis ab 1998 ad 2004, administer defensionis et rerum exterarum erat. A die 3 Ianuarii 2000 ad usque 11 Februarii 2006 praeses ministrorum Tongae fuit.

Rex Tongae[recensere | fontem recensere]

Rege Tupou V die 18 Martii 2012 mortuo, Tupou VI rex Tongae factus est.[2]

Familia[recensere | fontem recensere]

Tupou VI uxorem duxit Heuifanga Nanasipau´u, ac duos filios (Tupouto´a Ulukalala atque Ata) et filiam Angelicam Latufuipeka Halaevalu Mata ´aho Napua ´O-ka-lani Tuku´aho habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]