Pleurodelinae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pleurodelinae
Lissotriton vulgaris
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Amphibia
Subclassis: Lissamphibia
Ordo: Caudata
Familia: Salamandridae
Subfamilia: Pleurodelinae
Notophthalmus viridescens (statione iuvenili) claros colores aposematicos ostendit, qui praedatores de cuti venenosissima praemonent.

Pleurodelinae sunt caudata familiae Salamandridarum. Non omnes caudata aquatica pleurodelinae habentur. Pleurodelinae Americam Septentrionalem, Europam, et Asiam habitant. Eae se per metamorphosin tribus vitae evolutionariae stationibus transformant: larva aquatica, iuvenibus terrestribus (Anglice: eft),[1]) et adultis. Adultis corpora quasi lacertilia sunt, et vivere possunt vel omnino aquatici, in aqua perpetuo habitantes, vel semiaquatici, in terra habitantes sed ad aquam ut regignant quotannis redientes.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Circa duae partes omnium specierum salamandridarum sunt pleurodelinae, in his generibus digestae:

Coniunctiones inter genera sunt incertae.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Tres communia genera Europaea sunt Triturus, Lissotriton, et Ommatotriton. Aliae species Europaeae sunt Plurodeles waltl, magna pleurodelina Europaea,[2] Calotriton, Euproctus, et Mesotriton alpestris.[3][4]

In America Septentrionali sunt Notophthalmus, quorum Notophthalmus viridescens est amplissima species, sed solum in regione ad orientem Montium Saxosorum. Tres pleurodelinarum litoralium vel occidentalium species sunt Taricha rivularis, Taricha torosa, et Taricha granulosa (omnibus ad genus Taricha pertinentibus), in regione ad occidentem Montium Saxosorum endemicae.

In Asia Meridio-Orientali et Iaponia, species usitate in commercio animalium dilectorum sunt Cynops, Pachytriton, Tylototriton, et Paramesotriton. In Oriens Media sunt Neurergus.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Pleurodelinae apud Vicispecies.
  1. Brockes, J. & A. Kumar. 2005. Newts. Current Biology. 15(2):R4244).
  2. www.calcadamemy.org; California Academy of Sciences Accessed 2007-12-05
  3. Cite error: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Steinfartz
  4. Carranza, S. & Amat, F. (2005) Taxonomy, biogeography and evolution of Euproctus (Amphibia: Salamandridae), with the resurrection of the genus Calotriton and the description of a new endemic species from the Iberian Peninsula Zoological Journal of the Linnean Society 145 (4), 555–582.
  5. livingunderworld.org; Amphibian Order:caudata ; Accessed 2007-02-05

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Formula:Wiktionarypar