Piscatores (pictura muralis Acroterii)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Piscator cum Coryphaena hippurus : pictura muralis in membro 5 domús occidentalis reperta urbis Minoae Acroterii (Museum Archaeologicum Nationale Athenis)

Piscatores qui pisces nuper captos portant sunt res picturarum muralium in membro 5 domús occidentalis repertarum urbis Minoae Acroterii ab eruptione vulcanica Theraea, quae fortasse anno 1628 vel 1627 a.C.n. acciderit, absconditae. Pisces speciei Coryphaena hippurus (Latinitati classica "hippurus") attribuuntur.[1] In eodem membro reperta sunt altaria delphinis ornata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dolphin-fish" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 121

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • C. Doumas, The Wall Paintings of Thera (Athenis, 1992) tabulae 19-21
  • S. Marinatos, Excavations at Thera vol. 6 (Athenis, 1974) tabula pigmentata 6
  • Nanno Marinatos, Art and Religion in Athens: reconstructing a Bronze Age society (Athenis, 1984) pp. 37-38

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.