Spyridon Marinatus

E Vicipaedia
Sepulcrum Spyridonis Marinati in situ effossionum apud Acroterium in insula Thera

Spyridon Nicolai f. Marinatus (Graece: Σπυρίδων Νικολάου Μαρινάτος, natus die 4 Novembris 1901 Lexurii Cephalleniae; defunctus die 1 Octobris 1974 in insula Thera), alumnus Scholae Archaeologicae (et mox professor) universitatis Athenarum, fuit unus eminentissimorum archaeologorum Graecorum saeculi 20. 1955 sodalis ordinarius Academiae Athenarum, anno 1971 praeses eius factus est. Effossiones conduxit oppidi praehistorici Acroterii, ab eruptione Theraea saeculo fere XVII a.C.n. deleti.