Jump to content

Pippinus I

E Vicipaedia
Wikidata Pippinus I
Res apud Vicidata repertae:
Pippinus I: imago
Pippinus I: imago
Nativitas: 585; Landae
Obitus: 640; Landae

Familia

Genitores: Carlomannus;
Coniunx: Itta Mettensis
Proles: Begga, Gertrudis Nivellensis, Grimoaldus, Bavo Gandavensis, Viventia
Familia: Pippinidae

Memoria

Beatus (feriae die 21 Februarii)

Pippinus I Landinensis[1] vel Senior[2], circa annum 580 natus et anno 640 mortuus, gentis Pippinidarum conditor, fuit maior domus Austrasiae ab anno 623 usque ad mortem. Filius Carlomani cuiusdam, a sancta Itta Bavonem Gandavensem Grimoaldumque Seniorem filios et Beggam Andennensem Gertrudem Nivellensem filias genuit.

Brunichildi reginae inimicus, Pippinus et nobiles Austrasiae alii Chlotarium II e Neustria invitaverunt; Chlotarius Pippinum maiorem domus Austrasiae fecit et postea Dagoberti I filii sui educatorem. Cum Dagobertus regnaret, Pippinus ad aulam eius in Neustria vivebat; Sigiberto III regnante in Austrasiam revertit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon