Begga

E Vicipaedia
Wikidata Begga
Res apud Vicidata repertae:
Begga: imago
Begga: imago
Nativitas: 615; Landae
Obitus: 17 Decembris 693; Andenna
Patria: Regnum Francorum

Familia

Genitores: Pippinus Landinensis; Itta Mettensis
Coniunx: Ansegisilus
Proles: Pippinus Heristaliensis, Clothildis Doda, Martinus Laudunensis
Familia: Pippinidae

Memoria

sanctus (feriae die 17 Decembris)

Sancta Begga Andennensis[1], circa annum 615 nata et die 17 Decembris anno 693 mortua, e domo Pippinidarum, fuit filia Pippini Landinensis et sanctae Ittae, uxor Ansegisili filii Arnulfi Metensis, mater Pippini Heristaliensis, Martini Laudunensis et Clothildis regis Theuderici III uxoris.

Ansegisilus et Begga a Petro Paulo Rubens picti

Coniuge mortuo vota monastica attulit. Monasterium Andennae(fr) aedificaverat, ubi abbatissa usque ad mortem fuit; Ut samcta laudata est, sicut et Gertrudis Nivellensis soror eius. Memoria sanctae Beggae 17 Decembris colitur. Hymni sanctae Beggae saeсulo XI a Gisleberto Leodiensi compositi sunt; prima vita saeculo XII conscripta.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie
  • De Begga in Encyclopaedia Orthodoxa (Russice)