Pictura topiaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Albertus Altdorfer circa annum 1522: Plagae ad Danubium fluvium et Castellum Wörth

Pictura topiaria[1] (Francogallice: peinture de paysage) est - sicut historiarum, faciarum, morum pictura - genus quoddam rerum ipsarum penicillo exprimendarum.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

In pictura topiaria et naturae et humanae fabricationis res in partibus depingi solent. Agitur de concretis sive optime fictis plagis valde diversis (e.g. collium, montium, lacuum, orae maritimae). Saepe prehenduntur regiones cum cultura, e.g. visiones in oppida sive in aedes, in hortos et viridaria, in officinas et fabricas.

Iam in Aegypto antiqua, in Mesopotamia et in Graecia res tales colebantur. Quoad Hellenes proh dolor testimonia tantummodo in scriptis conservabantur. Neque obliviscamur picturarum topiariarum in Sinis et in Iaponia florentium. Cum Americani meridionales id genus pingendi ignoravisse videantur, in arte Islamica multi libri in Persia sive in India eiusmodi argumentis saepe exornabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponti 1991, p. 340

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rolf Wedewer: Landschaftsmalerei zwischen Traum und Wirklichkeit. DuMont, Coloniae Agrippinae 1978, ISBN 3-7701-0354-8
  • Nils Büttner: Geschichte der Landschaftsmalerei. Hirmer, Monaci 2006, ISBN 3-7774-2925-2.
  • Erich Steingräber: Zweitausend Jahre europäische Landschaftsmalerei. Hirmer, Monaci 1985, ISBN 3-7774-3570-8.
  • Wolfgang Klien: Der Siegeszug der Landschaftsmalerei. Eine Entwicklungsgeschichte der Landschaftsmalerei in Europa. Jahn & Ernst, Hamburgi 1990.
  • Norbert Wolf: Landschaftsmalerei. Taschen, Coloniae Agrippinae 2008, ISBN 978-3-8228-5463-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Picturam topiariam spectant.
Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!