Pherecydes Lerius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pherecydes Lerius (Graece Φερεκύδης ὁ Λέριος; c. 450 a.C.n.) fuit mythographus et logographus Graecus. Natus in insula Lero, maximam vitae partem Athenis egit; itaque Atheniensis quoque appellatus est. Verum Suda separatim illum Lerium et illum Atheniensem tractat.

Non confundendus est cum Pherecyda Syrio, philosopho saeculi sexti a.C.n., qui unus ex septem sapientibus Graecis et magister Pythagorae fuisse traditur.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!