Petrus de Sancto Chrysogono

E Vicipaedia

Petrus de Sancto Chrysogono (anno 1180 mortuus) fuit episcopus Meldensis ab anno 1172, quod officium anno 1175 recusavit. Mense Septembri 1173 a papa Alexandro III cardinalis creatus est; legatus meruit iuxta regem Henricum II Angliae regem, cui anno 1177 matrimonium sine mora faciendum suasit principis Ricardi cum Aelidem filiam regis Ludovici VII, sed frustra: dictur enim Aelidem paelicem iam factam esse ipsius Henrici. Petrus anno 1180 ad congressum iuxta Gisortium adfuit inter reges Henricum et Philippum II. Eodem anno mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • François Du Chesne, Histoire de tous les cardinaux françois de naissance (Lutetiae, 1660) vol. 1 pp. 155-157

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Pietro" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)