Aelis (comitissa Pontivi)
Aelis Franciae (nata die 4 Octobris 1160; mortua anno 1213 sive paulo postea) fuit filia minor natu quam Ludovico VII regi Francico peperit uxor altera Constantia Castellae. Mater die insequenti mortua est. Aelis anno 1169 Ricardo principi Anglico sponsa est et ad Angliam missa; ibi autem Henricus II rex, pater Ricardi, matrimonio nunquam peracto, fortasse Aelidem paelicem suam fecit. Henrico anno 1189 mortuo Ricardus non Aelidem sed Berengariam Navarrae uxorem duxit. Die 20 Augusti 1195 Aelis Gulielmo comiti Pontivi nupsit.
"Causa regis Francorum contra regem Anglorum", carmen Petri Riga, disputationem fingit de castellis Normannis Gisortio et Nealpha, dotes principissae Aelidis: castella enim ab Henrico II rege subrepta sunt et retenta, matrimonio nunquam peracto.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Alix de France" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)