Latinitas bona

Petrus Needham (1680-1731)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Petrus Needham
Recensio anni 1758 editionis Needhamianae Characterum Theophrasti

Petrus Needham (natus anno 1680; mortuus die 6 Decembris 1731) fuit eruditus linguarum Graecae ac Latinae et recensor textuum.

Petrus Needham, natus in urbe Stockport anno 1680, fuit filius Samuelis Needham magistri scholarum. Fuit Collegii Sancti Iohannis apud Cantabrigienses alumnus ab anno 1693. Gradum magistri artium illius universitatis anno 1700 nactus, fuit socius eiusdem collegii ab anno 1698 usque ad 1716; fuit et vicarius ecclesiae Madingley comitatus Cantabrigiensis ab anno 1711, rector ecclesiae Stanwick Notinghamiae ab anno 1717; ibi mortuus est anno 1731.

Recensionem Graecam Geoponicorum anno 1704 edidit, Ioanni Moro Norvicensi episcopo dicatam. Iuxta textum Graecum versionem antiquiorem Latinam a Iano Cornario confectam et a seipso emendatam instruxit. Insuper editiones Characterum Theophrasti et commentariorum Hieroclis in carminibus aureis Pythagoreis divulgavit; in fabulas Aeschyleas adnotationes paravit quibus usi sunt Antonius Askew, Samuel Butler et Carolus Iacobus Blomfield. Notulis Petri Needham de Ioanne Chrysostomo usus est in editione huius auctoris anno 1718 Bernardus de Montfaucon. Editio Theophrastea pseudonymo Cornelius Crownfield recensuit; in hoc libro, rursus Ioanne Moro dicato, "Praelectiones" Iacobi Duport primum edidit.

Libros manu scriptos bibliothecae Bodleianae Oxoniensis Thomas Hearne saepe pro Needham inspicuit, hominemque sic descripsit: an ingenious, learned gentleman ("homo ingeniosus et eruditus") et a most rash Whig ("Liberalis incautissimus").[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1704 Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore ... Graece et Latine. Cantabrigiae: typis academicis, 1704
  • 1709 Hieroclis philosophi Alexandrini commentarius in Aurea carmina; De providentia et fato quae supersunt; et reliqua fragmenta Graece et Latine .... Cantabrigiae: typis academicis, 1709
  • 1712 Θεοφράστου Χαρακτῆρες Ἠθικοί: Theophrasti Characteres ethici Graece et Latine ed. Cornelius Crownfield. Cantabrigiae: typis academicis, 1712

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hearne, Collections vol. 1 p. 78, vol. 2 p. 93, vol. 3 p. 123.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]