Petrus Iosephus Triest

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus Iosephus Triest (natus 31 Augusti 1760 Bruxellis, mortuus 24 Iunii 1836 in urbe Gandavi) est presbyter natione Belga, qui vitam suam dedicavit ad surdo-mutos educandos.

Natus est Bruxellis e stirpe patricia orta e septem familiis nobilibus Bruxellensibus.

De eius vita.[recensere | fontem recensere]

Cum canonicus erat in capitulo ecclesiae Sancti Bavonis Gandavi, condidit anno 1807 Congregationem Fratrum a Caritate Gandavensem qui se devoverent ad infirmos tam corpore quam mente adiuvandos.

Anno 1802, Napoleone primo consule, scholas gratuitas ad pauperes, infirmos, caecos, mutos educandos creavit.

Etiam nosocomia et hospitia egenis, veteribus, aegris insanabilibus, mente captis sanandis condidit.

Honores publici[recensere | fontem recensere]

  • Anno 1846 cum celebraretur dies anniversarius decimus eius obitus, regimen Belgicum eius beneficiorum gratia decrevit ut monumentum e marmore candido scalptum in eius memoriam in ecclesia Sanctae Gudilae construeretur, quod illustris sculptor Eugenius Simonis exsculpsit.
  • Etiam imago perpulchra et nomisma cusum anno 1836 eius benevolum vultum usque ad nostrates transmiserunt.

Index bibliographicus[recensere | fontem recensere]

  • Vie et esprit du chanoine Triest, Bruxellis, 1928
  • Biographie nationale éditée par l'Académie royale de Belgique, Bruxellis, 1932, XXV, 634-638
  • Lexikon für Theologie und Kirche, 2X, 358
  • Encyclopedic Dictionary of Religion, Philadelphia-Washington, D.C. 1979, 3567
  • Annuario Pontificio 1997, in Civitate Vaticana, 1997, p. 1472 et 1512
  • Baudouin Walckiers, Filiations lignagères bruxelloises contemporaines, Bruxellis, 1999, (de maioribus gentis Trist qui in prosapia Sleeuws adepti sunt).