Mutitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mutitas est incommodum quo adfecti loqui nequeunt prae morbo, laesione aliave debilitate. Saepe homo mutus non necessario silentiosus est, sed cum vocem ex ore emittit, intellegi non potest, quia articulatim distincteque dicere nequit. Mutitas etiam est, cum quis variis de causis loqui non vult.

Muti omnibus aliis communicandi instrumentis utuntur: scribunt, gesticulant, vocem inarticulatam edunt; etiam ad dactylologiam, linguam gesticulatoriam, tabulas litterarum, picturas figurasve tactiles decurrunt.

Inaudibilis est qui propter laesionem laryngis voce caret.

Elinguis est qui morbi aut exsectionis causa lingua anatomica caret. In mythologia Graeca Philomelam cognovimus a Tereo rege elinguem factam.[1] In mythologia Romana Larae Naidi Iuppiter adulter linguam eripuit, unde Muta dea appellabatur.[2]

Anarthria est status laesione nervorum effectus. Homo anarthricus incapax sermonis est.

Aphasia est loquedi aut intellegendi perturbatio ex traumate craniocephalico consecuta. Perraro patiens aphaticus etiam linguae maternae oblivisci potest.

Infantes sunt muti, qui nondum loqui possunt, sd cum crescunt, mutitas praeteribit. Nisi praeterierit, autismum aut tarditatem intellegentiae, suspicari poterimus.

Surdi praelinguales saepe et muti sunt, sed linguae gesticulatoriae causa negant se mutos esse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Met. 6.451-574.
  2. Ovidius, Fast. 2.583-614.