Ein Gespräch im Hause Stein über den abwesenden Herrn von Goethe

E Vicipaedia

Ein Gespräch im Hause Stein über den abwesenden Herrn von Goethe (Latine Conloquium in aedibus Stein de domino de Goethio absente) est ludus scaenicus, anno 1976 a Petro Hacks scriptus.

Qui ludus 1976 primum in scaenam productus mox in multis theatris successus habuit bonos et notissimum omnium dramatum huius poetae est. Monodrama est in quinque actus divisum, monologus ergo grandis: solius quidem Carlottae de Stein, dum persona altera, dominus de Stein, maritus eius, sicut ab Hacks praeceptum est, tacitus pupus fartus in sella sedens adest. Locus dramatis ergo Vimaria est, tempus dramatis autumnus anni 1786.

Carlotta consuetudinem reminiscens habitam per decem annos cum Goethio nuper in Italiam profecto, loquitur de poeta, cum Vimariam advenerit, rudi, et tum, annis sequentibus, haud faciliore familiaribus facto, necnon queritur de suis ipsius exspectationibus ad irritum perductis. Profectus est ille 3 Septembris 1786 Thermis Carolinis sine ullo dicto vale. Quamquam Goethius iter accurate praeparaverat, nemine fere conscio facto omnibus e Vimaria fugisse videbatur. Ideo Carlotta etiam de Vimarianis malevolis queritur eorumque famigeratione solam se ipsam esse causam huius decessionis clandestinae fugae similis. Nuntio ex Italia tandem recepto, coniugi pupo consilium nunc per divortium ab eo discedendi quasi triumphans communicatur. Apertis autem perlectisque litteris de nullis rebus aliis certior facta est ac Goethium in Italia vagantem bene valere caelumque esse serenum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Hacks: Ein Gespräch im Hause Stein über den abwesenden Herrn von Goethe. Schauspiel. Herausgegeben von Ralf Klausnitzer. Kommentierte Werke in Einzelausgaben. Aurora Verlag 2010.