Petrus Altenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Peter Altenberg anno 1907
Wikidata-logo.svg Petrus Altenberg
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Altenberg: imago
Petrus Altenberg: subscriptio
Nativitas: 9 Martii 1859; Vindobona
Obitus: 8 Ianuarii 1919; Vindobona
Patria: Austria
Nomen nativum: Richard Engländer

Officium

Munus: Scriptor, Poëta, aphorist

Consociatio

Memoria

Sepultura: Zentralfriedhof

Petrus / Peter ALTENBERG, vere Richard Engländer (natus die 9 Martii 1859 Vindobonae, mortuus die 8 Ianuarii 1919 ibidem) erat Austriacus scriptor. Vitam contra burgensium habitum in cafeis degens aliis artificibus prima specie ignavis exemplo erat. Repraesentans maximi ponderis erat in sic dicto Modernismo Vindobonensi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Negotiatoris divitis filius studiis iuris prudentiae et medicinae nequiquam imbuebat; tertia idea se sustentandi librorum negotiatione etiam frustra erat. Cum medicus quidam confirmavisset eum propter nervos nimis debiles laborare non posse, Altenberg consilium cepit fieri artifex vagans. Ad instar Caroli Baudelaire consuetudinibis recentioribus cunctis firme obstabat et habitu suo - etiam habitu externo - mox passim persona notissima facta est.

Textus brevissimi delicati et aphorismi bene ferientes, quae praesertim in cafeo Vindobonensi "Café Central" pepigerat et anno 1898 primum in lucem prolatae sunt sub titulo programmatico Wie ich es sehe, e fontibus Impressionismi litterarii et Francogallicorum poematum pedestrium carpiunt. Quoad mundi visionem Altenburgensem: recommendavit tamquam vitam appetendam desidiam intellectualem homines observantem. Artifex indefessus spatietur et attente circumcirca spectet in locis urbis grandis, ubi multitudines conveniunt (e.g. in viridariis, hortis lusoriis). Visus blandus distemperetur commentariis de hominibus acribus et lingua clarissima ars fiat. Pugillares de libro Wie ich es sehe 'stilus telegraphicus animae' a Hugone von Hofmannsthal laudabantur et res Vindobonae insitissimae esse putabantur. Effectus eorum videntur adhuc in Expressionismo austriaco: Robertus Müller titulavit Petrum Altenberg - ut et Ioannem V. Jensen - poetam novissimorum amabilem. Else Lasker-Schüler de anima Altenbergensi veluti opere texturae denticulatae pretiosissimo disseruit, ubi nullum verbum transire potest linteum.

Adiuvabant Petrum Altenberg miseria in maxima viventem collegae multi, e.g. Robertus Müller, Egon Friedell (Ecce Poeta, 1912), Arthurus Schnitzler, Ariminius Bahr et Carolus Kraus. Kraus misit - contra voluntatem auctoris - manuscriptum libri Wie ich es sehe editori Samueli Fischer et famam Altenbergensem ex industria disvulgavit.

Themata speciatim et alia opera[recensere | fontem recensere]

Tamquam criticus de cultu civili Petrus Altenberg apparet i.a.? in libro Ashantee (1897), ubi de histrionum extraneorum grege Vindobonae longum tempus ludenti et stupide circumspectato narratur. Aliud thema, quod sentitur i.a.? apud Was der Tag mir zuträgt (1901) et apud Märchen des Lebens (1908), agitur de desiderio feminae numquam vere attingibilis.

En alia opera eius: Bilderbögen des kleinen Lebens (1908), Neues Altes (1911), Fechsung (1915), Vita ipsa (1918) et Mein Lebensabend (1919). Post mortem exercebat prosas breves satiricas Alfredi Polgar, qui anno 1925 opera relicta Altenbergensia edi curavit. Albanus Berg composuit anno 1912 opus Altenberg Lieder, cantilenae secundum textus Altenbergenses, symphoniacis comitantibus. Hodierno in taberna coffearia "Café Central" monumentum in honorem Petri Altenburg erectum est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Köster, Thomas: "Altenberg, Peter", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrus Altenberg spectant.