Egon Friedell

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Egon Friedell
Wikidata-logo.svg Egon Friedell
Res apud Vicidata repertae:
Egon Friedell: imago
Nativitas: 21 Ianuarii 1878; Vindobona
Obitus: 16 Martii 1938; Vindobona
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Austria
Nomen nativum: Egon Friedmann

Officium

Munus: cultural historian, Interpres, diurnarius, philosophus, Scriptor, stage actor, Rerum gestarum scriptor, film actor

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Memoria

Sepultura: Zentralfriedhof (Vienna)

Egon FRIEDELL, vero gentili nomine Friedmann (natus die 21 Ianuarii 1878 Vindobonae, mortuus die 16 Martii 1938 ibidem) erat Austriacus scriptor, cabaretista, philosophus actor, criticus theatralis culturalisque.

Vita[recensere | fontem recensere]

Inter annos 1912-1914 proximus erat circulo Akademischer Verband für Literatur und Musik in Wien. Cuius cum praefecto Roberto Müller instituit Spectaculum antemeridiamum speciatim Petro Altenberg dicatum. Friedell animos ad se convertit commentariis suis (Kleine Porträtgalerie, post mortem ed. anno 1953) et aphorismis (Steinbruch, vermischte Meinungen, 1922) et factus est mox persona centralis auctorum paginarum oblectatoriarum in actis diurnis Vindobonensibus.

Pro theatro cabaretico nomine Fledermaus cum Alfredo Polgar res diversas scripsit, i.a. anno 1908 comoediunculam felicissimam Goethe. Eine Szene. Altenbergensem characterem tetigit etiam in libro Ecce Poeta (1912), cum in libro Von Dante bis D’Annunzio (1915) de litteris Italicis dissereret.

Editum est anno 1920 drama Die Judastragödie. Fama Egonis Friedell apprime augebatur historia culturali tribus voluminibus pacta sub titulo Kulturgeschichte der Neuzeit (1927-1931). Ibi Friedell iucunde fabulans novos contextus detegere quaerebat, ut Thomas Mann ipse haud dubitat quin vocaret eum omnium hominem linguae Theodiscae maxime callentem. Anno 1950 demum publicata est pars altera antiquitatem complexa, Die Kulturgeschichte des Altertums (2 vol.). Post invasionem exercitus Germanici in patriam suam, timens ne custodibus publicis caperetur, mortem sibi conscivit.

Post mortem insuper editae sunt florilegia Abschaffung des Genies (1982) et Selbstanzeige (1983).

Fons[recensere | fontem recensere]

"Friedell, Egon", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Egon Friedell spectant.