Jump to content

Petrus Aloysius M. Leone

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Aloysius M. Leone
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1937; Pesticium
Obitus: 29 Novembris 2023; Pesticium
Patria: Italia, Regnum Italiae

Petrus Aloysius M. Leone (Italiane Pietro Luigi M. Leone, natus a.d. XVII Kal. Maii a. 1937, mortuus a.d. III Kal. a. 2023) fuit philologus Italicus rerum litterarumque Byzantinarum peritus.

Natus Pisticii, tutor ei fuit Victor de Falco in Universitate Studiorum Neapolitana. In lycaeo Pisticciano litteras Graecas et Latinas docuit, deinde ab anno 1975 usque ad annum 2010 res litterasque Byzantinas in Universitate Salentina (olim Lupiensi). Die 29 Novembris 2023, anno octogesimo sexto aetatis suae, animam reddidit in civitate natali.[1][2]

Nonnulla opera Byzantina saeculorum praesertim duodecimi, tertii decimi, quarti decimi, et quinti decimi in lucem protulit. Auctores qui maxime studuit Ioannes Tzetzes[3] et Maximus monachus Planudes, grammatici Byzantini, alter saeculi duodecimi, alter saeculi tertii decimi,[4] sunt, necnon Nicephorus Gregoras rhetor et v.d. saeculi quarti decimi.[5] Scholia vetera et paraphrases in Lycophronis cui fertur carmen Alexandra inscriptum edidit (2002), tamquam Sancti Athanasii opusculum Contra Gentes (1965) et Claudi Aeliani Epistulas rusticas (1974). Litterarum Graecarum aetatis non solum Byzantinae, sed etiam antiquae necnon tardae peritus erat, ut scripta minora de Triphiodoro poëta homerico[6] et de codicibus Aeschineis ad historiam texti cognoscendam[7] necnon Aeschnis orationum editio cum Italica interpretatione demonstrant.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Index est editionum tantum.[8]

  • Ioannis Tzetzae Historiae, Neapoli 1968; editio secunda nonnullis cum addendis et corrigendis Galatinae in provincia Lupiensi 2007.
  • Ioannis Tzetzae Iambi, in Rivista di Studi Bizantini (series nova) 6-7 (1969-1970), pp. 127-156.
  • Nicephori Gregorae «Antilogia» et «Solutiones quaestionum», in Byzantion 40 (1970), pp. 471-516.
  • Nicephori Gregorae opuscula nunc primum edita, in Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia della Università di Macerata 3-4, tom. II (1970-1971), pp. 731-782.
  • Nicephori Gregorae ad imperatorem Andronicum II Palaeologum orationes, in Byzantion 41 (1971), pp. 497-519.
  • Il Φιλομαθὴς ἢ περὶ ὑβριστῶν di Niceforo Gregora, in Rivista di studi bizantini e neoellenici 8-9 (1971-1972), pp. 171-201.
  • Ioannis Tzetzae Epistulae, Lipsiae 1972 (Bibliotheca Teubneriana).
  • Claudii Aeliani Epistulae rusticae, Mediolani 1974.[9]
  • Niceforo Gregora, Fiorenzo o intorno alla sapienza, testo critico, introduzione, traduzione e commentario, Neapoli 1975.
  • "Eschine", cur. P. Leone, in Oratori Attici Minori, vol. I, cur. M. Marzi, P. L., E. Malcovati, Augustae Taurinorum 1977, pp. 329-798.[10]
  • L'encomio di Niceforo Gregora per il re di Cipro (Ugo IV di Lusignano), in Byzantion 51/1 (1981), pp. 211-224.
  • Nicephori Gregorae Epistulae, in duo voluminibus, Matino 1982-1983.
  • La Vita Antonii Cauleae di Niceforo Gregora, in Nicolaus 11/1 (1983), pp. 3-50.
  • La Passio Sancti Codrati di Niceforo Gregora, in Ἐπετηρὶς Ἑταιρείας Βυξαντινῶν Σπουδῶν 47 (1987-1989), pp. 275-294.
  • Theodori Gazae Epistolae, Neapoli 1990.
  • Maximi Monachi Planudis Epistulae, Amstelodami 1991.
  • Nicephori Gregorae Vita Constantini, Catinae 1994.
  • Ioannis Tzetzae Carmina Iliaca, Catinae 1995.
  • Scholia vetera et paraphrases in Lycophronis Alexandram, Galatinae in provincia Lupiensi 2002.
  • Giovanni Tzetzes, La leggenda troiana (Carmina Iliaca), introduzione, testo, traduzione e note, Lupiae - Rovati 2015.
  • Ioannis Tzetzae Theogonia, Lupiae - Rovati 2019.

Nonnulla minora, ad auctorum Byzantinorum et interdum etiam tardae Graecitatis opera interpretanda eive edenda, scripsit ad ephemerides aut miscellanea destinata; quorum e.g. sunt haec:

  • Prolegomena ad J. Tzetzae Historias, in Byzantinische Zeitschrift 54/2 (1961), pp. 266-285.
  • Gli scolii alle «Historiae» di Giovanni Tzetzes, in Studi Italiani di Filologia Classica (series nova) 34 (1962), pp. 190-229.
  • La presa di Troia di Trifiodoro, in Vichiana 5 (1968), pp. 59-108.
  • Ancora sulla "Presa di Troia" di Trifiodoro, in Quaderni catanesi di studi classici e medievali 6 (11) (1984), pp. 5-15.
  1. Vide ephemeridem Lutto nel mondo accademico salentino: scomparso Pietro Luigi Leone inscriptam.
  2. Vide Un ricordo del prof. Pietro Luigi Leone. Il noto filologo merita una via, in pisticci.com.
  3. Tzetzae carmina Iliaca sive carmina de bello Iliaco in linguam Italicam vertit ultro et commentario instruxit.
  4. Tzetzae opera nonnulla, et Planudis epistulas edidit.
  5. Opuscula tam rhetorica quam theologica a Gregora scripta Leone edidit.
  6. Vide "La Presa di Troia di Trifiodoro", in Vichiana 5 (1968), pp. 59-108; "Ancora sulla Presa di Troia di Trifiodoro", in Quaderni Catanesi 6 (1984), pp. 5-15; "Noterelle tzetziane, III", in Quaderni Catanesi 7 (1985), pp. 293-309.
  7. "Appunti per la storia del testo di Eschine", in Ann. Fac. Lett. Fil. Mc 5-6 (1972-73), pp. 9-43.
  8. Vide capitulum quod inscribitur "Bibliografia degli anni 1961-2007" in volumine Satura Rudina. Studi in onore di Pietro Luigi Leone, cur. O. Vox, G. Laudizi, Galatina 2007, IX-XIV.
  9. Vide etiam P. L. M. Leone, Sulle Epistulae rusticae di Claudio Eliano, in Ann. Fac. Lett. Fil. Mc 3-4 (1970-1971), pp. 43-64.
  10. Editio est non critica, sed textum ratione critica instructum, et meliorem quam editionem Frangocallicam a V. Martin et G. de Budé curatam (Parisiis 1927-28) factum, necnon Italicam interpretationem, continet. De codicum Aeschinis genuinas atque spurias orationes continentium cognatione scripsit Leone in opusculo quod inscribitur "Appunti per la storia del testo di Eschine", cit.; vide etiam capitulum quod inscribitur "Nota critica" in Eschine, cur. Leone, pp. 397-414.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •