Jump to content

Petrosa Tobalinae

E Vicipaedia
Wikidata Petrosa Tobalinae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Hispania
Locus: 42°50′54″N 3°19′56″W, 42°50′57″N 3°20′5″W
Numerus incolarum: 104, 109

Gestio

Procuratio superior: Vallis Tobalinae

Pedrosa Tobalinae[1] (Hispanice Pedrosa de Tobalina) est vicus in Valle Tobalinae in Castella et Legione situs, propter Pratum Tobalinae aliosque vicos, inter quos Extramiana (Extramiāna), La Orden (Ordo) et Quintana entre Montes (Quintana inter Montes). Hic vicus magna cataracta notus est, quam peregrinatores Vascones aestate visere solent, cum spatium cataractae aestate minimum esset; vici autem incolae in aliis fluminis partibus manent.

Pedrosa Tobalinae antiquitate gaudet, eius nomen iam in documentis mediaevalibus apparens. Regnum Castellae in hac regione saeculo XI auctoritatem suam firmavit, cum multi montani et agricolae regionem incolerent. Documenta ex saeculo XIV referunt Pedrosam fuisse locum transitūs inter varias vias commerciales Castellae et Vasconiae.

Geographia et Oeconomia

[recensere | fontem recensere]

Pedrosa in Merindadibus Burgensibus sita est, ubi fluminis Iberi influentia flumen Hierae formatur. Territorium eius pratis, silvis quercuum et campis frumentariis abundat. Oeconomia eius historice agriculturae et allevamento animalium innitebatur, hodie tamen periegesis maius pondus obtinet propter cataractam mirabilem et loca naturalia spectabilia.

Cultura et Monumenta

[recensere | fontem recensere]

Vicus possidet varias ecclesias saeculi XII et XIII, inter quas Ecclesia Sancti Martini notissima est. Saeculo XVIII renovata, haec ecclesia elementa romana et gothica coniungit.

Pedrosae etiam est Popina Velexi, quam iuvenes ex vicis propinquis frequentant ut comedere et bibere possint. Vicum etiam ad ludos pediludii cum amicis aspiciendos visitant.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 42°50′54″N 3°19′56″W, 42°50′57″N 3°20′5″W GeoNames Thesaurus Getty
  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove).