Pericope adulterae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christus et mulier in adulterio deprehensa: delineatio a Rembrando facta

Pericope adulterae est historia brevis de Iesu ad initium capitis VIII evangelii secundum Ioannem in aliquibus libris tam manuscriptis quam impressis legenda. Eadem historia in manuscriptis pluribus antiquioribus aut contextu alio reperitur aut omnino omittitur. Constat hanc historiam minime partem evangelii Ioannis ab origine constituisse. Res autem cum praedicatione Iesu ex evangeliis cognita bene consonat.

Ex hac historia praeceptum Iesu, Latine Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat,[1] Graece Ὁ ἀναμάρτητος ὑμῶν πρῶτος βαλέτω λίθον ἐπ' αὐτὴν, in proverbium conversum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]