Christus et mulier in adulterio deprehensa (Breugelius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christus et mulier in adulterio deprehensa: tabula a Petro Breugelio seniore anno 1565 picta (Institutum Courtauld Londinii)

Christus et mulier in adulterio deprehensa est tabula a Petro Breugelio seniore anno 1565 picta, hodie apud Institutum Courtauld Londinii servata. Historia seu pericope adulterae depingitur quae ad initium capitis VIII evangelii secundum Ioannem in aliquibus libris legenda est. Praeceptum Iesu in proverbium iam conversum ipse in hac imagine Batave digito scribere incipit, "Die sonder sonde is, die [werp den eersten steen]."[1]

Christus et mulier in adulterio deprehensa: post Breugelium a Paulo Perret anno 1579 exarata (Museum Britannicum)

Impressum huius imaginis Paulus Perret exaravit et Antverpiae anno 1579 apud Petrum de Iode divulgavit. Idem praeceptum Latine subscribitur, videlicet: "Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat."[2]

Christus et mulier in adulterio deprehensa: post patrem a Petro Breugelio iuniore picta (Museum Artium Philadelphiae)

Post patrem Petrus Breugelius iunior tabulam eiusdem historiae pinxit, quae hodie apud Museum Artium Philadelphiae servatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Die sonder sonde is, die werp den eersten steen" (p. 211 apud Google Books)
  2. Vulgata Stuttgartensis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]