Pelasgi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pelasgi (Graece: Πελασγοί) a quibusdam scriptoribus Graecis homines appellati sunt, qui sive iam ante adventum Graecorum Graeciam inhabitaverant sive maiores ipsorum Graecorum erant[1]. Ita historicis adhuc remporibus uni e quattuor partibus Thessaliae nomen Pelasgiotis[2] erat et eorum vestigia in multis aliis locis ostendebantur ː exempli gratia Dodonae oraculum condidisse dicebantur[3]. In Italiam quoque migrasse Pelasgos mythographi finxerunt, dum origines historiae Romanae cum Graecis rebus connectere cupiunt[4]. Scientia hodierna interdum nomine Pelasgis ad praehistoricas Paeninsulae Balcanicae gentes denotandas utitur, quae Graece non locutae sunt. An umquam distincta gens Pelasgorum re vera fuerit dubitatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dominicus Briquel, Les Pélasges en Italie: recherches sur l'histoire de la légende. - École française de Rome, 1984. - (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome ; 252).
  • Ellis Hesselmeyer: Die Pelasgerfrage und ihre Lösbarkeit. Franz Fues, 1890.
  • F. Lochner-Hüttenbach: Die Pelasger (Arbeiten aus dem Institut für vergleichende Sprachwissenschaft in Graz). Vindobonae 1960.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica V.2.4
  2. Strabo, Geographica IX.5.3
  3. Strabo, Geographica VII.7.10 et IX.2.4
  4. Dion. Hal. I,17-30.

Nexus interni


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!