Pearl Harbor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pearl Harbor (Portus margaritarum) est portus in insula Oahu et simul praesidium principale classis Pacificae Civitatum Foederatarum Americae. Qui portus imprimis innotuit, cum Iaponia impetum in eum magna turma aeroplanorum insectatoriorum, navibus bellicis, navibusque submarinis die 7 Decembris 1941 fecisset, qua de causa Civitates Foederatae in secundum bellum mundanum inductae sunt.

Exercitus Iaponensis duo milia trecentos octoginta viros, mulieres, liberosque occidit. Demersae vel adflictae sunt naves USS California, USS Oklahoma, USS Maryland, USS West Virginia, USS Tennessee, USS Arizona, USS Vestal, USS Nevada, USS Utah, USS Shaw, USS Pennsylvania, pleraque alia levia navigia. Postridie 8 Decembris 1941 Civitates Foederatae Iaponiae bellum indixerunt.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pearl Harbor spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!