Paulus Mikius

Obitus: 5 Februarii 1597; Nagasacium
Patria: Iaponia
Memoria
Paulus Mikius,[1] vel Miquius,[2] seu Miqui,[3] seu etiam Michi[4] (Iaponice パウロ三木, Pauro Miki; natus sub annum 1565 Kyōti, in Iaponia; mortuus die 5 Februarii 1597 Nagasacii), fuit missionarius Catholicus, Iesuita et martyr, qui in Ecclesia Catholica est patronus Iaponiae.
Filius militis Fandaidoni Mikii (vulgo Miki Handayū),[1][5] Paulus Mikius viginti duos annos natus Societatem Iesu ingressus inter indigenas fuit, qui ab Iesuitis edocti Evangelium apud cives praedicabant.
Toyotomi Hideyoshi, qui tum Iaponiam regebat, primo permisit, ut fides Christiana praedicaretur, incrementum mercaturae exspectans. Ab anno 1587 autem, postquam intellexit, quam arte ecclesia cum causis imperiorum Europaeorum connecta esset, consilia mutavit et fidem Christianam vetuit. Ingravescente persecutione, Paulus Mikius una cum viginti quinque aliis comprehensus est. In urbem Nagasacium deducti, Te Deum in via cantantes, cruci affixi sunt anno 1597.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 "Natus est B. Paulus Mikius in quodam Japoniæ regno dicto Avæ, quod unum est ex quatuor Insulis Xicocis oppido Teunocuni. Patrem habuit gentile nominem Fandaidonum Mikium prænobili ortum genere"; Petrus Ribadineira, Flos Sanctorum, Seu Vitae Et Res Gestae Sanctorum Exprobatis (Coloniae Agrippinae, 1721): 58 .
- ↑ Bartholomaeus Pereira, Paciecide (Lutetiae, 1887): 450 .
- ↑ Maximilianus Sandaeus, Historiae Staurophilorum libri Quinquaginta (Coloniae Agrippinae, 1653): 285 .
- ↑ "S. PAULUS . MICHI . PLAUSTRO . AD . IGNOMINIAM . IMPOSITUS / IN . FORO MEACENSI AD . CONFERTAM . MULTITUDINEM ./ PRO . CHRISTIANA . RELIGIONE. VERBA . FACIT"; Giornale arcadico di scienze, lettere, ed arti (Romae, 1862): 274 .
- ↑ Josephus Juvencius, Historiae Societatis Jesu Pars quinta. Tomus Posterior ab anno Christi MDXCI. ad MDCXVI (Romae, 1750): 601 .
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ekkart Sauser, "MIKI, Paul u. Gefährten" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 22 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-133-2) , columnae 840–841 (Theodisce)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Mikium spectant. |