Paulus Laurentius Dunbar

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paulus Laurentius Dunbar circa 1890.
Adumbratio a Normanno B. Wood facta (1897).
Sepulcrum in Coemeterio Woodland.
Dunbar in nota postalica Civitatum Foederatarum (1975).
Liber Poems of Cabin and Field (1899).

Paulus Laurentius Dunbar (27 Iunii 18729 Februarii 1906) fuit poeta, scriptor mythistoriarum, et scriptor scaenicus Americanus. Natus in urbe Dayton Ohii parentibus qui servi in Kentukia ante bellum fuerant, Dunbar iam puer poemata scribere coepit, societatique litterariae suae scholae superioris praefuit. Poemata aetate suae 16 in diario Daytoniensi primum protulit.

Multa suorum operum populo gratiissima cum iam vivebat in lingua Anglica vernaculari Afroamericana, cum Meridie Civitatum Foederatarum ante bellum consociata, scripta sunt. Quae opera a Gulielmo Dean Howells, iudice litterario magni momenti cum Harper's Weekly eo tempore consociato laudata sunt, et Dunbar itaque fuit unus ex primis scriptoribus Afroamericanis qui fama per omnem civitatem usi sunt. In Dahomey, libellum ludi scaenici, scripsit (1903), primam comoediam musicam cuius personae fuerunt Afroamericani et in theatro Broadway producta est; quae praeterea iter per Civitates Foederatas et Britanniarum Regnum fecit. Dunbar etiam poemata et mythistorias lingua Anglica solita utentes composuit; quorum eruditi ex saeculo vicensimo exeunte studiosi facti sunt.

Dunbar tuberculosi laborans mortuus est anno aetatis suae tricensimo tertio.

Scribendi genera[recensere | fontem recensere]

Duo brevia operum Dunbaranorum exempla, quorum aliud lingua Anglica solita, aliud dialecto Afroamericano utitur, varietatem operum poetae monstrant.

Locus ex "Dreams" adlatus[recensere | fontem recensere]

Verba Anglica
Verba Latine reddita

What dreams we have and how they fly
Like rosy clouds across the sky;
Of wealth, of fame, of sure success,
Of love that comes to cheer and bless;
And how they wither, how they fade,
The waning wealth, the jilting jade—
The fame that for a moment gleams,
Then flies forever,—dreams, ah—dreams!
 

Qualia somnia habemus et quomodo fugiunt
sicut nubes roseae trans caelum;
divitiarum, famae, prosperitatis certae,
amoris qui ad exhilandum et beandum venit;
et quomodo marcent, quomodo pallent,
divitiae decrescentes, fatigatio repudians—
gloria quae brevissime coruscat,
tum in perpetuum fugit,—somnia, o—somnia!

Locus ex "A Warm Day In Winter" adlatus[recensere | fontem recensere]

Verba Anglica
Verba Latine reddita

Sunshine on de medders,
Greenness on de way;
Dat's de blessed reason
I sing all de day.
Look hyeah! What you axing?
What meks me so merry?
'Spect to see me sighin'
W'en hit's wa'm in Febawary?

Pratis apricis,
Viriditate futura;
Ea de causa beata
quare in diem cano.
Ecce! quid rogas?
Quid me facit hilarum?
Putasne me visum suspiratu
cum Februarius calidus fit?
 

Libri poematum[recensere | fontem recensere]

  • Oak and Ivy (1892)[1]
  • Majors and Minors (1896)[1]
  • Lyrics of Lowly Life (1896)[1]
  • "We Wear the Mask" (1896)[1]
  • When Malindy Sings (1896)
  • Poems of Cabin and Field (1899)
  • Lyrics of the Hearthside (editus 1902, copyright 1899)
  • The Haunted Oak (1900)
  • In Old Plantation Days (1903)[1]
  • Lyrics of Sunshine and Shadow (1905)[1]

Fabulae breves et mythistoriae[recensere | fontem recensere]

  • Folks From Dixie (1898), corpus fabularum brevium[2]
  • The Heart of Happy Hollow: A Collection of Stories[3]
  • The Strength of Gideon and Other Stories (1900).[3]
  • The Uncalled (1898), mythistoria, www.gutenberg.org
  • The Love of Landry
  • The Fanatics, de Civitatibus Foederatis initio Belli Civilis
  • The Sport of the Gods (1902), mythistoria[3]

Commentarius[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 Best, 137.
  2. "Paul Laurence Dunbar," www.poetryfoundation.org.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Browse authors: "Paul Laurence Dunbar, 1872–1906," www.gutenberg.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Laurentium Dunbar spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Paulus Laurentius Dunbar spectant.