Pasta hibisci

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pasta hibisci in rami spiculum super flamma assatur.

Pasta hibisci est bellariorum genus quod hodie constat ex saccharo vel siropa maizacia, albumine, gelatino macerato, cummi arrabico, simul solutis, et agitatis usque ad spongiosum spissitudinem. Versio autem translaticia extractum continebat radicis mugilagini hibisci in loco gelatini, mucilagine pro bechico adhibito.

Hodie, pasta hibisci in forma cylindri mollis extruditur, dein in frusta secatur, et in amulo et saccharo confectionario convolvitur.

Pasta hibisci et holerivori[recensere | fontem recensere]

Pasta hibisci, ut nunc apud societates mercatorias fit, nullo pacto castimonialis est, neque holerivoris neque religiosioribus Iudaeis apta, nam gelatinum fere semper ex ossibus vel pelle animalium fit. Pro Iudaeis nommumquam pasta hibisici gelatino ex piscibus utitur, ita ut sit pareve: neque caro neque lac. Pro holorivoris cummi "vegitabile" adhiberi potest, sed pasta mollior neque elastica evenit. Pasta hibisci holerivoraria melius fit ex radice hibisci, albumine, saccharo cannae, et extracto vanillae.