Passacaglia et Fuga in C molli, BWV 582

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Initium compositionis.

Passacaglia et fuga in c molli (BWV 582) est compositio musica in duobus motibus pro organo ab Ioanne Sebastiano Bachio inter annos 1706 et 1713 conscripta. Primus motus variationes viginti continet. Thema motus primi a Christe: Trio en passacaille, opere Andreae Raison, fortasse ortum est. Fuga triplex secundi motus sine pausa primum motum sequitur. Hoc opus Bachianum antecessoribus fuit maius et difficilius; valde a Roberto Schumann laudatum est.[1] Inter compositores qui operis transcriptiones pro orchestra clavilique scripserunt sunt Leopoldus Stokowski, Maximilianus Reger, Christianus Zimerman, Eugenius Ormandy.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. David, Mendel, et Wolff 1998:503.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • David, Hans Theodore, Arthur Mendel, et Christoph Wolff. 1998. The New Bach Reader: A Life of Johann Sebastian Bach in Letters and Documents. Novi Eboraci: W. W. Norton.
  • Christoph Wolff. Johann Sebastian Bach: The Learned Musician. Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 0-19-924884-2
  • Christoph Wolff. "Johann Sebastian Bach". In Deane L. Root. Grove Music Online. Oxford Music Online. Oxonii: Oxford University Press.