Parabrotula
Ordo : Ophidiiformes
Familia : Parabrotulidae
Genus : Parabrotula
Zugmayer, 1911
Parabrotula est genus piscium familiae Parabrotulidarum. Plurimi singuli noti in Oceano Atlantico boreo-orientali endemici esse videntur. Unum autem specimen in Sinu Guineae in Atlantico orientali captum est. Parabrotula in Atlantico austro-orientali ante Londinium orientale Africae australis inveni fertur.[1]
Circumiecta
[recensere | fontem recensere]Singuli generis in alta aqua salsa in altitudinibus a zero ad 3000 metra habitant.[1]
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Longitudo maxima est 5.4 centimetra.[1] Singulis sunt inter 37 et 41 radii molles dorsales et 34–38 radii molles anales. Corpus longum et compressum, et cutis laxa est, tenuis praeterea, sed non gelatinosa. Nasus est acutus, magno branchiarum foramine praeditus. Caput et corpus plerumque sunt atrofusca.[1]
Species
[recensere | fontem recensere]Huic generi sunt duae species agnitae[2]:
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 Garilao, Christina. "Parabrotula plagiophthalma, False cusk".
- ↑ Species generis "Parabrotula" apud FishBase.
Haec stipula ad Ophidiiformes spectat. Amplifica, si potes! |