Othmarus Ammann
Othmarus Herimannus Ammann (natus Feuerthalen in vico Helvetiae die 26 Martii 1879; mortuus Novi Eboraci die 22 Septembris 1965) fuit ingeniarius Helveticus et Americanus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Post studium artis ingeniariae civilis Schola Superiore Polytechnica Foederali Turicensi anno 1904 in officina ingeniarii Iosephi Mayer Novi Eboraci in urbe laboravit. Apud ferrariam Pennsylvania Steel Company Harrisburgi arti chalybis fabricandi studuit. Post calamitatem Pontis Quebeci super flumen Sancti Laurentii anno 1907, causam huius aedificii destructi investigare mandatus est.
Ab anno 1912 in officio ingeniarii Gustavi Lindenthal constructionem pontum Hellgate et Sciotoville sustinuit.
Anno 1924, Ammann civis Civitatum Foederatarum Americae factus est. Ab anno 1925 Consilii Portuum Novi Eboraci et Novae Caesareae (Port Authority of New York and New Jersey) et ab 1934 Consilii Pontis Cuniculique Trium Burgorum (Triborough Bridge and Tunnel Authority) functus est ad structuram urbanisticam urbis curandam. Ibi constructionem pontum Bronx-Whitestone, Outerbridge Crossing, Goethals, et Bayonne, atque anno 1931 magni pontis Georgii Vasingtonii perfecit, qui 1067 metrorum, eo tempore longissimus orbis terrarum pons, fuit.
Consilio ad Pontem Portae Aureae annos ab 1931 ad 1937 construendum auxilium praebuit; et commissionem ad calamitatem pontis Angustiarum Tacoma anno 1940 investigandam duxit.[1]
Anno 1939, suum proprium officium artis ingeniariae instituit, quo anno 1946 Carolus Whitney, ingeniarius operis concreti, iunctus est.[2] Inter opera huius societatis fuerunt Throgs Neck Bridge Novi Eboraci et magnus Pons Angustiarum Verazani (1965), 1298 metra longus, iam longissimus orbis terrarum.
Scripta
[recensere | fontem recensere]Inter scripta Othmari Ammann sunt:
- Contributio ad opus de constructione pontum chalybiorum Kunz, 1915.[3]
- Specifications for Design of Bridges Carrying Highway and Electric Rail Passenger Traffic, Port of New York Authority, Bridge Department, Novi Eboraci 1929.
Honores
[recensere | fontem recensere]Inter honores Othmari Ammann sunt:
- Imago aenea Othmari Ammann apud stationem laophoriorum prope pontem Georgii Vasingtonii anno 1962 posita.
- Insigne Scientiarum Nationale anno 1964 a Lyndon B. Johnson praeside Civitatum Foederatarum Americae Othmaro Ammann attribuita.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Richard Scott, In the wake of Tacoma, suspension bridges and the quest for aerodynamic stability (Reston Virginiae, 2001, ISBN 0-7844-0542-5), 35ff.
- ↑ Situs officii Ammann & Whitney actualis.
- ↑ F. C. Kunz, Design of Steel Bridges, McGraw-Hill, Novi Eboraci 1915.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fredericus Stüssi: Othmar H. Ammann – Sein Beitrag zur Entwicklung des Brückenbaus. Basileae 1974. ISBN 3-7643-0692-0.
- Helmutus Stalder: Othmar H. Ammann. Wie ein Schaffhauser New York gross machte. In: Helmut Stalder: Verkannte Visionäre. 24 Schweizer Lebensgeschichten. Turico 2011, p. 95–103. ISBN 978-3-03823-715-0.
- Darl Rastorfer: Six Bridges – The Legacy of Ottmar H. Ammann. Yale University Press, New Haven and London 2000. ISBN 0-300-08047-6.
- Gerhardus Mehlhorn (ed.): Handbuch Brücken: Entwerfen, Konstruieren, Berechnen, Bauen und Erhalten. Berolini Heidelbergae 2007, 2010. ISBN 978-3-642-04422-9. p. 70.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Othmarum Herimannum Ammann spectant. |
- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Jens Mattick, Benjamin Schmidt: Othmar Hermann Ammann (1879-1965). In: Great-Engineers, 2008/2010.
- Bibliotheca Scholae Superioris Polytechnicae Foederalis Turicensis de Othmaro Ammann.[nexus deficit]
- Bibliotheca Nationalis Helvetiae de Othmaro Ammann.