Iacobus Macpherson

E Vicipaedia
(Redirectum de Ossianus)
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Macpherson

Iacobus, vulgo James Macpherson (natus in Ruthven Invernessensis die 17 Octobris 1736; mortuus in villa sua Belville eiusdem praefecturae die 17 Februarii 1796) fuit politicorum peritus et scriptor Scoticus, interpres Homericus et creator sive recreator vatis Scotici Ossiani. Ab anno 1780 legatus circuli Camelford ad Parlamentum Britannicum erat.

Carmina eius adulterina sub nomine Ossiani edita maximi momenti erant poetis et motùs Sturm und Drang et aetatis romanticismi. Quae poemata Goethius, cui Herder ea, opera vera veri Ossiani habita, commendaverat legenda, illis temporibus magni aestimavit et in mythistoria sua Die Leiden des jungen Werthers citavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!