Os postorbitale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Os postorbitale est os Tetrapodorum cranii, quod -ut nomen ipsum dicit- post orbitam situm est, osse frontali (a parte mediali) aut (si praesente) postfrontali et iugali (infra) et squamoso (post) limitatum.

In Avibus et Mammalibus perditum est (Archaeopteryx pristina Avis postorbitale habet, sed minutum, quod vel iugale non contingit), quare eorum fenestrae temporales orbitae funduntur (sed nonnulla Mammalia ossis temporalis processum evolverunt quem accommodaverunt ut postorbitalis munere fungeretur).