Ortus et occasus acronichus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ortus acronichus et Occasus acronichus sunt termini technici astronomiae. Qui termini designant stellarum vel planetarum vel lunae ortus vel occasus qui vespertino tempore una cum solis occasu fiunt. Occasus et ortus qui matutino tempore una cum solis ortu fiunt ortus vel occasus heliacus vocantur.

Cum tellus semel per annum circum Solem movetur, sol visus a terra videtur semel per annum inter fixas caeli stellas viam in caelo quae linea ecliptica vocatur permigrare. Quamobrem omnes unius hemisphaerii stellae aliquo tempore anni tum nocte videri possunt, cum non evanescunt propter nitorem diurnum. Acronichus stellae ortus fit cum postremum in anno stella fixa vespere paulo post solem occidentem in caelo apparet.

Planetae inferiores et luna[recensere | fontem recensere]

Planetae inferiores quae sunt Mercurius et Venus duos occasus acronichos habent, unum quo primo, alterum quo ultimo in caelo vespertino visibiles sunt. Luna habet ortum et heliacum et acronichum.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]