Ornithoptera rothschildi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rothschildi P3010061.jpg
Ornithoptera rothschildi mas, latus superius

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Papilionidae 
Subfamilia : Papilioninae 
Genus : Ornithoptera 
Species : O. rothschildi 
Ornithoptera rothschildi 
Kenrick, 1911  
Conservationis status

Ornithoptera rothschildi (Anglice Rothschild's birdwing) est magnus familiae Papilionidarum papilio, in Montibus Arfak Novae Guineae occidentalis endemicus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Latus inferius
Latus superius

Haec species, primum a Carolo Brenders Pratt entomologo agnota, a Georgio Kenrick anno 1911 descripta est. Ex Domino Gualterio Rothschild, qui alienum plurimis expeditionibus suis copiis persolvit, appellatur.

Latitudo alarum feminarum est usque ad 15 cm. Alae anteriores sunt atrofuscae vel fuscae denigratae, maculis coloribus cremeis ad cinereis. Alis posterioribus sunt laminae nigrae, medio panno aureo, apicibus nigris. Abdomini sunt anuli nigri et setosi.

Latitudo alarum marum est circa 13 cm, et longitudo corporis usque ad 13 cm. Anteriores marum alae laminis nigris cinguntur, et in regione media laminis aliquantulum nigris, flavovirentibus, et flavis. Marginibus alarum posteriorium sunt laminae nigrae. Pannus medius est flavus, apicibus nigris iuxta maculas minores flavovirentes. Abdomen est aureum.

Ornithopterae rothschildi est minima omnium Ornithopterarum distributio. Habitatio naturalis est prata florifera usque ad 2000–2700 m super maris aequor.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!